Encontrados 2581 resultados para: Ibi
Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 22)
Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)
Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto: (Liber Deuteronomii 25, 17)
quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. (Liber Deuteronomii 25, 19)
Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: (Liber Deuteronomii 26, 1)
tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: (Liber Deuteronomii 26, 2)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis. (Liber Deuteronomii 26, 5)
Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. (Liber Deuteronomii 26, 11)
Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. (Liber Deuteronomii 26, 16)
Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. (Liber Deuteronomii 26, 17)
Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius: (Liber Deuteronomii 26, 18)