Encontrados 2581 resultados para: Ibi
In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. (Liber Numeri 18, 10)
Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)
Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. (Liber Numeri 18, 12)
Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)
Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)
Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. (Liber Numeri 19, 14)
Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. (Liber Numeri 19, 20)
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)
quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros: (Liber Numeri 20, 15)
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 20, 17)
Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. (Liber Numeri 20, 18)
At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, (Liber Numeri 20, 20)