Mosaico decorativo

Encontrados 2581 resultados para: Ibi

  • Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)

  • Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. (Liber Isaiae 54, 14)

  • Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. (Liber Isaiae 54, 15)

  • Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)

  • dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. (Liber Isaiae 56, 5)

  • Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. (Liber Isaiae 57, 12)

  • Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)

  • Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. (Liber Isaiae 59, 16)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. (Liber Isaiae 60, 4)

  • Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi. (Liber Isaiae 60, 5)

  • Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. (Liber Isaiae 60, 7)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina