Encontrados 60 resultados para: Hostes Victoria
Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. (Liber Ieremiae 30, 16)
Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. (Liber Ieremiae 48, 5)
Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino. (Liber Ieremiae 50, 7)
He. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. (Lamentationes 1, 5)
Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. (Lamentationes 1, 7)
Phe. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. (Lamentationes 1, 17)
Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. (Prophetia Amos 5, 12)
Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 9)
Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)
