Encontrados 341 resultados para: Hominis
et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. (Prophetia Ezechielis 1, 5)
Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. (Prophetia Ezechielis 1, 8)
Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)
Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)
Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 2, 1)
et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc: (Prophetia Ezechielis 2, 3)
Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)
Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi. (Prophetia Ezechielis 2, 8)
Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. (Prophetia Ezechielis 3, 1)
et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. (Prophetia Ezechielis 3, 3)
Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: (Prophetia Ezechielis 3, 10)
