Encontrados 140 resultados para: Holocaustum

  • Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël. (Prophetia Ezechielis 45, 17)

  • Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie. (Prophetia Ezechielis 45, 23)

  • Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. (Prophetia Ezechielis 46, 2)

  • Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, (Prophetia Ezechielis 46, 4)

  • Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. (Prophetia Ezechielis 46, 12)

  • Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. (Prophetia Ezechielis 46, 13)

  • Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. (Prophetia Ezechielis 46, 15)

  • Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, (Prophetia Danielis 3, 38)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina