Encontrados 121 resultados para: Habens

  • Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. (Apocalypsis Ioannis 4, 7)

  • Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)

  • et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. (Apocalypsis Ioannis 12, 2)

  • Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem, (Apocalypsis Ioannis 12, 3)

  • Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)

  • Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)

  • Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. (Apocalypsis Ioannis 17, 4)

  • Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. (Apocalypsis Ioannis 19, 12)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina