Encontrados 14 resultados para: Gloriosus
Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)
Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. (Liber II Samuelis 6, 20)
et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. (Liber Iob 40, 5)
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. (Liber Proverbiorum 25, 6)
Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. (Liber Proverbiorum 25, 14)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. (Liber Sapientiae 3, 15)
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium ! (Liber Ecclesiasticus 25, 7)
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. (Liber Isaiae 43, 4)
Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? (Liber Ieremiae 48, 17)
et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)