Encontrados 171 resultados para: Gloriam

  • Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me. (Liber Genesis 45, 13)

  • et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? (Liber Exodus 16, 7)

  • Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)

  • Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem : (Liber Exodus 28, 40)

  • Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. (Liber Exodus 33, 18)

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)

  • Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. (Liber Iosue 7, 19)

  • Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. (Liber I Samuelis 6, 5)

  • Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. (Liber I Regum 3, 13)

  • narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 24)

  • Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium. (Liber I Paralipomenon 16, 28)

  • Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina