Encontrados 217 resultados para: Gloria

  • Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 8)

  • Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 10)

  • Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 5)

  • Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam. (Prophetia Zachariae 12, 7)

  • Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)

  • Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)

  • Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)

  • Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. (Evangelium secundum Marcum 10, 37)

  • Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. (Evangelium secundum Marcum 13, 26)

  • Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. (Evangelium secundum Lucam 2, 14)

  • Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)

  • Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: (Evangelium secundum Lucam 14, 10)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina