Encontrados 166 resultados para: Genuit
Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. (Liber I Paralipomenon 9, 42)
Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. (Liber I Paralipomenon 9, 43)
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)
Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. (Liber II Paralipomenon 24, 3)
Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada, (Liber Nehemiae 12, 10)
et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. (Liber Nehemiae 12, 11)
Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? (Liber Iob 38, 28)
De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? (Liber Iob 38, 29)
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. (Liber Proverbiorum 23, 22)
Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. (Liber Proverbiorum 23, 24)
Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. (Liber Proverbiorum 23, 25)