Encontrados 354 resultados para: Fuit
Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 35, 18)
Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. (Liber Esdrae 8, 31)
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. (Liber Esdrae 9, 2)
Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, (Liber Thobis 1, 13)
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. (Liber Thobis 12, 13)
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. (Liber Thobis 14, 4)
Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. (Liber Iudith 5, 17)
et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ: (Liber Iudith 8, 2)
In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis. (Liber Iudith 16, 30)
quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit. (Liber Esther 1, 2)
qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. (Liber Esther 2, 7)
