Encontrados 419 resultados para: Fructus Spiritus
ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini ; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis, (Liber Isaiae 65, 14)
Et ædificabunt domos, et habitabunt ; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. (Liber Isaiae 65, 21)
Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis. (Liber Ieremiae 4, 12)
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. (Liber Ieremiae 29, 28)
Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)
Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. (Lamentationes 4, 20)
Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: (Liber Baruch 2, 17)
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)
Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. (Liber Baruch 6, 24)
similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat: (Liber Baruch 6, 60)
Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)
