Encontrados 419 resultados para: Fructus Spiritus
et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)
Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. (Liber Proverbiorum 1, 31)
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. (Liber Proverbiorum 3, 14)
Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. (Liber Proverbiorum 8, 19)
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus. (Liber Proverbiorum 15, 13)
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. (Liber Proverbiorum 16, 18)
Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. (Liber Proverbiorum 17, 22)
Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. (Liber Proverbiorum 17, 27)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
