Encontrados 417 resultados para: Fratres
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. (Liber Proverbiorum 6, 19)
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. (Liber Proverbiorum 17, 2)
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; (Liber Proverbiorum 19, 7)
Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. (Liber Ecclesiasticus 34, 27)
Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 24)
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra ; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. (Liber Isaiae 66, 20)
et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)
Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. (Liber Ieremiae 12, 6)
quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem: (Liber Ieremiae 29, 16)
Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, (Liber Ieremiae 35, 3)
Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)
