Encontrados 417 resultados para: Fratres
exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. (Liber Iudith 7, 23)
Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)
Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros: (Liber Iudith 14, 1)
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. (Liber Iob 6, 15)
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. (Liber Iob 19, 13)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. (Liber Psalmorum 121, 8)
Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! (Liber Psalmorum 132, 1)
ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum: (Liber I Maccabaeorum 2, 20)
Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)
