Encontrados 14 resultados para: Flos

  • Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (Liber Iob 14, 2)

  • Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit: (Liber Psalmorum 102, 15)

  • Ego flos campi, et lilium convallium. (Canticum Canticorum 2, 1)

  • Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. (Liber Sapientiae 2, 7)

  • Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis: (Liber Ecclesiasticus 50, 8)

  • Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. (Liber Isaiae 11, 1)

  • Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. (Liber Isaiae 28, 4)

  • Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. (Liber Isaiae 40, 6)

  • Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: (Liber Isaiae 40, 7)

  • exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)

  • Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)

  • dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ; (Epistula Iacobi 1, 10)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina