Encontrados 208 resultados para: Finem In Mundum
Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)
His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur. (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? (Liber Proverbiorum 20, 9)
Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)
Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, (Liber Ecclesiastes 12, 13)
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ; (Liber Sapientiae 5, 4)
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. (Liber Sapientiae 11, 14)
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 15)