Mosaico decorativo

Encontrados 889 resultados para: Filius

  • Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. (Prophetia Michaeae 7, 6)

  • Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 17)

  • Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)

  • et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)

  • Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)

  • Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)

  • Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)

  • Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)

  • Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)

  • Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina