Encontrados 889 resultados para: Filius
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia. (Liber Psalmorum 142, 1)
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? (Liber Psalmorum 143, 3)
Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)
In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin: (Liber I Maccabaeorum 2, 1)
Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabæus, filius ejus, pro eo: (Liber I Maccabaeorum 3, 1)
audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, (Liber I Maccabaeorum 5, 56)
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex: (Liber I Maccabaeorum 6, 43)
Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 7, 1)
Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 10, 1)
In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 67)
Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)
Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. (Liber I Maccabaeorum 14, 22)