Encontrados 889 resultados para: Filius
dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. (Liber I Paralipomenon 28, 6)
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 26)
Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo. (Liber I Paralipomenon 29, 28)
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)
Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)
sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber II Paralipomenon 6, 9)
Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)
Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. (Liber II Paralipomenon 10, 2)
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 12, 16)
Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. (Liber II Paralipomenon 13, 6)
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 14, 1)
Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, (Liber II Paralipomenon 15, 1)