Encontrados 889 resultados para: Filius
Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)
Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. (Liber II Samuelis 3, 23)
Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)
Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. (Liber II Samuelis 4, 1)
Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth. (Liber II Samuelis 4, 4)
Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit. (Liber II Samuelis 5, 4)
Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ. (Liber II Samuelis 6, 23)
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: (Liber II Samuelis 8, 16)
et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: (Liber II Samuelis 8, 17)
Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)
Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathæ, debilis pedibus. (Liber II Samuelis 9, 3)
Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus. (Liber II Samuelis 9, 6)
