Encontrados 437 resultados para: Filiorum
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)
Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 2, 10)
Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 4, 27)
Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. (Liber I Paralipomenon 6, 17)
Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. (Liber I Paralipomenon 6, 54)
dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, (Liber I Paralipomenon 6, 65)
et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. (Liber I Paralipomenon 6, 66)
Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. (Liber I Paralipomenon 6, 70)
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, (Liber I Paralipomenon 11, 31)
Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)
