Encontrados 1439 resultados para: Filii Adam
Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)
Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : (Liber I Regum 4, 3)
Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. (Liber I Regum 4, 13)
Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. (Liber I Regum 8, 25)
Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël. (Liber I Regum 8, 63)
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos : (Liber I Regum 9, 6)
horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)
Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud, (Liber I Regum 11, 12)
Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus : (Liber I Regum 11, 35)
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. (Liber I Regum 13, 11)
Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. (Liber I Regum 13, 12)
Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. (Liber I Regum 15, 1)