Mosaico decorativo

Encontrados 1439 resultados para: Filii Adam

  • Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi: (Liber Iudicum 18, 2)

  • Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. (Liber Iudicum 18, 25)

  • Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ. (Liber Iudicum 18, 30)

  • Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa: homines autem regionis illius erant filii Jemini. (Liber Iudicum 19, 16)

  • Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo. (Liber Iudicum 19, 22)

  • Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 20, 1)

  • (Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset, (Liber Iudicum 20, 3)

  • Adestis, omnes filii Israël: decernite quid facere debeatis. (Liber Iudicum 20, 7)

  • Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa: (Liber Iudicum 20, 19)

  • Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. (Liber Iudicum 20, 21)

  • Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt: (Liber Iudicum 20, 22)

  • Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad prælium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina