Encontrados 1655 resultados para: Filii Aaron
Adestis, omnes filii Israël: decernite quid facere debeatis. (Liber Iudicum 20, 7)
Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa: (Liber Iudicum 20, 19)
Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. (Liber Iudicum 20, 21)
Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt: (Liber Iudicum 20, 22)
Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad prælium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)
eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos cæde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent. (Liber Iudicum 20, 25)
Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas, (Liber Iudicum 20, 26)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras. (Liber Iudicum 20, 28)
Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa: (Liber Iudicum 20, 29)
Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros: (Liber Iudicum 20, 31)
Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt, (Liber Iudicum 20, 33)
Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, cœperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant. (Liber Iudicum 20, 36)