Encontrados 1293 resultados para: Fili David
Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem. (Liber I Samuelis 20, 24)
Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)
Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? (Liber I Samuelis 20, 27)
Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ? (Liber I Samuelis 20, 30)
Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. (Liber I Samuelis 20, 33)
Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)
Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. (Liber I Samuelis 20, 35)
et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)
Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. (Liber I Samuelis 20, 41)
Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 42)
Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem. (Liber I Samuelis 20, 43)
Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? (Liber I Samuelis 21, 1)
