Encontrados 99 resultados para: Fide

  • neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. (Epistula I ad Timotheum 1, 4)

  • Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. (Epistula I ad Timotheum 1, 5)

  • Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)

  • in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)

  • Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. (Epistula I ad Timotheum 2, 15)

  • Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)

  • Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, (Epistula I ad Timotheum 4, 1)

  • Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)

  • Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)

  • Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 1, 13)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: (Epistula ad Titum 2, 2)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina