Encontrados 183 resultados para: Fide Fortis
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)
Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus. (Prophetia Osee 2, 20)
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)
Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. (Prophetia Ioel 3, 10)
Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. (Prophetia Amos 2, 9)
Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 14)
Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. (Prophetia Amos 5, 24)
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet. (Prophetia Habacuc 2, 4)
Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude. (Prophetia Sophoniae 3, 17)
