Encontrados 1464 resultados para: Fer
sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet: (Liber Deuteronomii 19, 5)
Non misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi. (Liber Deuteronomii 19, 13)
Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: (Liber Deuteronomii 19, 19)
Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. (Liber Deuteronomii 20, 10)
Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)
propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)
volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ: (Liber Deuteronomii 21, 16)
lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. (Liber Deuteronomii 21, 21)
tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: (Liber Deuteronomii 22, 15)
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. (Liber Deuteronomii 22, 22)