Encontrados 1464 resultados para: Fer
In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. (Liber Numeri 6, 10)
et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. (Liber Numeri 6, 12)
et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, (Liber Numeri 6, 14)
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: (Liber Numeri 6, 15)
quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. (Liber Numeri 6, 16)
Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. (Liber Numeri 6, 17)
et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. (Liber Numeri 6, 19)
Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. (Liber Numeri 7, 11)
Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. (Liber Numeri 8, 11)
dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? (Liber Numeri 9, 7)
Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? (Liber Numeri 11, 12)
ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. (Liber Numeri 11, 17)