Encontrados 671 resultados para: Fecit
Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. (Evangelium secundum Marcum 3, 14)
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: (Evangelium secundum Marcum 6, 21)
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. (Evangelium secundum Marcum 10, 52)
Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. (Evangelium secundum Marcum 14, 8)
Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)