Encontrados 4228 resultados para: Fe
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)
Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. (Liber II Regum 21, 3)
Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)
Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Regum 21, 7)
Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis: (Liber II Regum 21, 11)
eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem. (Liber II Regum 21, 15)
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)
Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? (Liber II Regum 21, 17)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. (Liber II Regum 21, 20)
Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. (Liber II Regum 21, 23)
Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? (Liber II Regum 21, 25)
Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)