Encontrados 11 resultados para: Fatui
Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 20, 22)
Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. (Liber Ecclesiasticus 21, 17)
Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. (Liber Ecclesiasticus 21, 19)
Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. (Liber Ecclesiasticus 21, 25)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. (Liber Ecclesiasticus 33, 5)
De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 8)
Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. (Liber Ieremiae 10, 8)
Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)