Encontrados 68 resultados para: Faciens

  • Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, (Liber Iudicum 17, 8)

  • Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber I Samuelis 25, 28)

  • Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)

  • Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper. (Liber II Samuelis 9, 7)

  • magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum. (Liber II Samuelis 22, 51)

  • et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo : (Liber I Regum 14, 8)

  • in peccatis suis quæ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël. (Liber I Regum 16, 19)

  • Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino. (Liber II Paralipomenon 20, 32)

  • Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. (Liber Esther 4, 16)

  • indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. (Liber Esther 13, 4)

  • Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. (Liber Psalmorum 9, 17)

  • magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum. (Liber Psalmorum 17, 51)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina