Encontrados 421 resultados para: Faciem

  • Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. (Liber Leviticus 26, 17)

  • Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. (Liber Numeri 6, 25)

  • Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. (Liber Numeri 12, 14)

  • et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: (Liber Numeri 14, 14)

  • Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem: (Liber Numeri 16, 4)

  • Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? (Liber Numeri 16, 22)

  • Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi: (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt. (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala. (Liber Deuteronomii 31, 17)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina