Encontrados 421 resultados para: Faciem
Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. (Liber Iob 24, 18)
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. (Liber Iob 30, 10)
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. (Liber Iob 33, 5)
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. (Liber Iob 33, 26)
Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum: (Liber Iob 37, 12)
Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? (Liber Iob 41, 4)
In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. (Liber Iob 41, 13)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 8)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. (Liber Iob 42, 9)
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem. (Liber Psalmorum 9, 32)
In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? (Liber Psalmorum 12, 1)
Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos. (Liber Psalmorum 17, 43)