Encontrados 3858 resultados para: Fac

  • Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)

  • Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, (Epistula III Ioannis 1, 5)

  • qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. (Epistula III Ioannis 1, 6)

  • propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)

  • Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. (Epistula III Ioannis 1, 11)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. (Epistula Iudae 1, 3)

  • Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. (Epistula Iudae 1, 7)

  • facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. (Epistula Iudae 1, 15)

  • Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)

  • et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. (Apocalypsis Ioannis 1, 16)

  • Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)

  • Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina