Encontrados 4228 resultados para: Fé
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)
Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: (Actus Apostolorum 24, 25)
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. (Actus Apostolorum 24, 27)
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. (Actus Apostolorum 25, 1)
Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum. (Actus Apostolorum 25, 4)
Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? (Actus Apostolorum 25, 9)
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)
Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis. (Actus Apostolorum 25, 12)
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)
Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. (Actus Apostolorum 25, 16)
De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. (Actus Apostolorum 25, 18)