Encontrados 4228 resultados para: Fé
Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. (Liber Isaiae 37, 26)
et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum. (Liber Isaiae 38, 10)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. (Liber Isaiae 38, 15)
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)
Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? (Liber Isaiae 40, 18)
Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? (Liber Isaiae 40, 19)
Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)
qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. (Liber Isaiae 40, 23)
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. (Liber Isaiae 40, 24)
Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)