Encontrados 4228 resultados para: Fé
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. (Liber Genesis 40, 19)
Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: (Liber Genesis 41, 3)
ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, (Liber Genesis 41, 29)
qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. (Liber Genesis 41, 43)
Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. (Liber Genesis 41, 47)
Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. (Liber Genesis 41, 51)
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. (Liber Genesis 41, 52)
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)
et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)
Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. (Liber Genesis 42, 25)
At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. (Liber Genesis 42, 26)