Encontrados 497 resultados para: Eva
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)
Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide. (Liber Iob 30, 22)
si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: (Liber Iob 31, 21)
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? (Liber Iob 38, 34)
Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? (Liber Iob 39, 27)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. (Liber Psalmorum 8, 2)
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 7)
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 9)
In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam: (Liber Psalmorum 24, 1)
Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. (Liber Psalmorum 36, 14)
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: (Liber Psalmorum 36, 35)
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. (Liber Psalmorum 46, 10)
