Mosaico decorativo

Encontrados 6596 resultados para: Eum

  • accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. (Liber Deuteronomii 26, 3)

  • et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis. (Liber Deuteronomii 26, 5)

  • et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: (Liber Deuteronomii 26, 7)

  • Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti. (Liber Deuteronomii 26, 15)

  • Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)

  • Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 17)

  • Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)

  • Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. (Liber Deuteronomii 28, 23)

  • Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. (Liber Deuteronomii 28, 48)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina