Encontrados 6596 resultados para: Eum

  • Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. (Epistula I ad Timotheum 5, 5)

  • Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. (Epistula I ad Timotheum 6, 9)

  • Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)

  • Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)

  • Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)

  • Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. (Epistula ad Hebraeos 2, 7)

  • Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)

  • Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina