Mosaico decorativo

Encontrados 6596 resultados para: Eum

  • refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 18)

  • Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)

  • Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)

  • Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. (Epistula II ad Corinthios 2, 13)

  • Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: (Epistula II ad Corinthios 3, 4)

  • Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: (Epistula II ad Corinthios 4, 13)

  • Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)

  • Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)

  • nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina