Encontrados 6596 resultados para: Eum
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, (Liber Exodus 35, 31)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. (Liber Exodus 36, 3)
Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, (Liber Exodus 37, 11)
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)
Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. (Liber Exodus 38, 8)
ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent, (Liber Exodus 38, 30)
et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 5)
Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël : (Liber Exodus 39, 6)
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. (Liber Exodus 39, 14)
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 19)
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 24)