Encontrados 6596 resultados para: Eum
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? (Liber Iob 34, 17)
neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. (Liber Iob 34, 23)
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. (Liber Iob 34, 28)
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? (Liber Iob 34, 29)
Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. (Liber Iob 34, 31)
quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. (Liber Iob 34, 37)
Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)
Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. (Liber Iob 35, 14)
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. (Liber Iob 36, 3)
Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul. (Liber Iob 36, 25)
Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. (Liber Iob 37, 1)
Post eum rugiet sonitus ; tonabit voce magnitudinis suæ: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. (Liber Iob 37, 4)