Encontrados 6596 resultados para: Eum
et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo. (Liber Iudith 10, 20)
populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. (Liber Iudith 11, 2)
Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. (Liber Iudith 11, 8)
Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. (Liber Iudith 11, 9)
Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, (Liber Iudith 11, 14)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: (Liber Iudith 11, 15)
Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum: (Liber Iudith 12, 6)
Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. (Liber Iudith 12, 8)
Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. (Liber Iudith 12, 12)
dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. (Liber Iudith 13, 7)
Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. (Liber Iudith 13, 10)
Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël. (Liber Iudith 13, 13)