Encontrados 6596 resultados para: Eum
Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)
Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)
Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)
Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)
Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)
Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc. (Liber II Paralipomenon 10, 19)
Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. (Liber II Paralipomenon 11, 1)
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin: (Liber II Paralipomenon 11, 3)
Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, (Liber II Paralipomenon 11, 13)
Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)