Mosaico decorativo

Encontrados 6596 resultados para: Eum

  • Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. (Liber I Regum 22, 13)

  • Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. (Liber I Regum 22, 16)

  • Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber I Regum 22, 17)

  • (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?) (Liber I Regum 22, 18)

  • et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)

  • Et ait rex Israël : Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, (Liber I Regum 22, 26)

  • et dicite eis : Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace. (Liber I Regum 22, 27)

  • Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. (Liber I Regum 22, 29)

  • Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum. (Liber I Regum 22, 31)

  • Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat. (Liber I Regum 22, 32)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina